monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 1, 6
PORCI LATRONIS. Cuius inter necessarium ita crudeliter interempti patris dolorem nihil fortius est quam quod gemit. 'Accusa' inquit 'me'; unde tam securus es? invenisse videris, quis alius occiderit. Non erat praeda, quam grassator sequeretur, sed erat summa virtus, sed erat firmissimum inopiae munimentum, contumax adversus fastidium divitiarum innocentia. haec ab inimico spolia petita sunt. Nescio quomodo miserum esse inter miserias iuvat, et plerum(que) omnis dolor per lacrimas effluit. Nimium funere nostro exultat: non solebat vivo illo provocare nos, ut reus fieret. Si quis omnium mortalium miserrimi inter necessarias super occisum patrem lacrimas ita creditam adhuc inertiam miratus est, in hac indignitate praesentis periculi omnem suam ponat admirationem: si pauper accusandi divitis animos non sumpsit, miramini? quia tacet, reus est!